The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ad Mundam exinde ~ castra Punica mota, et Romani eo confestim secuti sunt.

ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas; egregieque vincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum esset vulnus.

ceterum haud dubium fuit, quin, nisi ea mora intervenisset, castra eo die Punica capi potuerint. iam non milites solum sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsum novem et triginta elephanti pilis confixi.

hoc quoque proelio ad

227
duodecim milia hominum dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta.

ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus. ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit, nec dubia victoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant, qui pugnarent, occisum.

sed gens nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad conquisitionem militum a fratre misso, brevi replevit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit;

alii plerique milites, quippe pro parte totiens intra paucos dies victa, iisdem animis, quibus priores, eodemque eventu pugnavere:

plus octo milia hominum caesa, multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo; et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, magnus numerus. duo etiam insignes reguli Gallorum — et Vismaro nomina erant — eo proelio ceciderunt. octo elephanti capti, tres occisi. —

cum tam prosperae res in Hispania essent, verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octavum annum sub hostium potestate esse.

itaque id oppidum vi pulso praesidio Punico receperunt cultoribusque antiquis, quos ex iis vis reliquerat belli, restituerunt;

et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum delerunt.