Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eam vos fraudem deum primo benignitate dein vestra ipsi virtute dies noctesque perstando ac pervigilando in armis vitastis. utinam relicum tempus nec patiendo infanda nec faciendo traduci posset!

haec occulta in cautio est, qua usi adhuc sumus; cui quoniam parum succedit, aperte ac propalam claves reposcunt; quas simul tradiderimus, Carthaginiensium extemplo Henna erit, foediusque hic trucidabimur, quam Murgantiae praesidium interfectum est.

noctem unam aegre ad consultandum sumpsi, qua vos certiores periculi instantis facerem. orta luce contionem habituri sunt ad criminandum me concitandumque in vos populum.

itaque crastino die aut vestro aut Hennensium sanguine Henna inundabitur. nec praeoccupati spem ullam nec occupantes periculi quicquam habebitis. qui prior strinxerit ferrum, eius victoria erit.

intenti ergo omnes armatique signum expectabitis. ego in contione ero et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham.

cum toga signum dedero, tum mihi undique clamore sublato turbam invadite ac sternite omnia ferro et cavete quicquam supersit, cuius aut vis aut fraus timeri possit.

vos, Ceres mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique di, qui hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis volentes propitii adsitis, si vitandae, non inferendae fraudis causa hoc consilii capimus.

pluribus vos, milites, hortarer, si cum armatis dimicatio futura esset; inermes, incautos ad satietatem trucidabitis; et consulis castra in propinquo sunt, ne quid ab Himilcone et Carthaginiensibus timeri possit.”

ab hac adhortatione dimissi corpora curant. postero die alii

223
aliis locis ad obsidenda itinera claudendosque oppositi exitus; pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante spectaculo contionum, consistunt.

ad populum a magistratibus praefectus Romanus cum consulis de ea re ius ac potestatem esse,

non suam, et pleraque eadem, quae pridie, dixisset, et primo sensim ac pars reddere claves, dein iam una voce id omnes iuberent cunctantique et differenti ferociter minitarentur nec viderentur ultra vim ultimam dilaturi, tum praefectus toga signum,

ut convenerat, dedit, militesque intenti dudum ac parati alii superne in aversam contionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti obsistunt.

caeduntur Hennenses cavea inclusi coacervanturque non caede solum sed etiam fuga, cum alii super aliorum capita ruerent, integri sauciis, vivi mortuis incidentes cumularentur.

inde passim discurritur et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira, quod turbam inermem caedebant, quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret.

ita Henna aut malo aut necessario facinore retenta. Marcellus nec factum inprobavit et praedam Hennensium militibus concessit ratus timore deterritos a proditionibus praesidiorum Siculos.

atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae claraeque vel ob insignem munimento naturali locum vel ob sacrata omnia vestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam pervasit.