Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere; versumque ab Italia bellum, — adeo uterque populus in Siciliam intentus fuit, — videri poterat.

legionem Romanam quae exposita Panormi erat, venientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus via decipitur;

mediterraneo namque Poenus itinere duxit, legio maritimis locis classe prosequente ad Appium Claudium Pachynum cum parte copiarum obviam progressum pervenit.

nec diutius Poeni ad Syracusas morati sunt; et Bomilcar simul parum fidens navibus suis duplici facile numero classem habentibus Romanis, simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgravari sociorum, velis in altum datis in Africam transmisit,

et Himilco secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua, priusquam maioribus copiis iungeretur, occasio pugnandi esset, postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento et viribus hostem cernebat,

ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, castra inde movit, ut, quocumque vocasset defectionis ab Romano spes, admoveret exercitum ac praesens suas res foventibus adderet animos.

Murgantiam primum prodito ab ipsis Romano recipit, ubi frumenti

221
magna vis commeatusque omnis generis convecti erant Romanis.

ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum civitatium animi, praesidiaque Romana aut pellebantur arcibus aut prodita per fraudem opprimebantur.

Henna excelso loco ac praerupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce validum praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus habebat.