Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

forte ea cura, quae adversus Poenos praeparata erat, adversus Siculos usui fuit. castris ponendis incompositos ac nanctus eos et plerosque inermes, quod peditum fuit, circumvenit; eques levi certamine inito cum Hippocrate Acras perfugit.

ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas redit; et post paucos dies Himilco adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum, octo ferme inde milia, castra posuit.

sub idem forte tempus et naves longae quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare praefecto classis in magnum Syracusas ex alto decurrere,

et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere; versumque ab Italia bellum, — adeo uterque populus in Siciliam intentus fuit, — videri poterat.

legionem Romanam quae exposita Panormi erat, venientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus via decipitur;

mediterraneo namque Poenus itinere duxit, legio maritimis locis classe prosequente ad Appium Claudium Pachynum cum parte copiarum obviam progressum pervenit.

nec diutius Poeni ad Syracusas morati sunt; et Bomilcar simul parum fidens navibus suis duplici facile numero classem habentibus Romanis, simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgravari sociorum, velis in altum datis in Africam transmisit,

et Himilco secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua, priusquam maioribus copiis iungeretur, occasio pugnandi esset, postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento et viribus hostem cernebat,

ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, castra inde movit, ut, quocumque vocasset defectionis ab Romano spes, admoveret exercitum ac praesens suas res foventibus adderet animos.

Murgantiam primum prodito ab ipsis Romano recipit, ubi frumenti

221
magna vis commeatusque omnis generis convecti erant Romanis.