Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat. Punicam classem accessisse Pachynum adlatum est, dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur.

ut vero Appius naves ad ostium portus, quo amicae partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus vanis accesserat fides;

ac primo etiam tumultuose decurrerat ad prohibendos, si in terram egrederentur.

in hac turbatione rerum in contionem vocari placuit. ubi cum alii alio tenderent nec procul seditione res esset, Apollonides principum unus orationem salutarem ut in tali tempore habuit:

nec spem salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse.

si enim uno animo omnes vel ad Romanos vel ad Carthaginienses inclinent, nullius civitatis statum fortunatiorem ac beatiorem fore;

si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore quam inter ipsos Syracusanos, cum intra eosdem muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces.

itaque, ut idem omnes sentiant, summa vi agendum esse. utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse;

sed tamen Hieronis potius quam Hieronymi auctoritatem sequendam in sociis legendis, vel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc incognitae, quondam infideli praeferendam.

esse etiam momenti aliquid ad consilium, quod Carthaginiensibus ita pax

212
negari possit, ut non utique in praesentia bellum cuba eis geratur: cum Romanis extemplo aut pacem aut bellum habendum.

quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. est praetoribus ac delectis senatorum militare consilium, iussi et duces ordinum praefectique auxiliorum simul consulere.

cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri placuit cum eis mittique legatos ad rem confirmandam.