The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

statutus est comitiis dies; quo necopinantibus omnibus unus ex ultima turba Epicyden nominavit, tum inde alius Hippocratem; crebriores deinde hae voces et cum dubio adsensu multitudinis esse.

et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novare cupiebant, permixtis.

praetores dissimulare primo et trahenda in mora esse; postremo victi consensu et seditionem metuentes pronuntiant eos praetores.

nec illi primo statim creati nudare, quid vellent, quamquam aegre ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad Appium Claudium et inpetratis eis alios, qui de foedere antiquo renovando agerent, missos.

ad Murgantiam

211
classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis, quove eos ageret nova atque insolita libertas, opperiens.

per eosdem dies cum ad Marcellum venientem in Siciliam legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicionibus pacis Marcellus posse rem convenire ratus et ipse legatos Syracusas, qui coram cum praetoribus de renovando foedere agerent, misit.

et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat. Punicam classem accessisse Pachynum adlatum est, dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur.

ut vero Appius naves ad ostium portus, quo amicae partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus vanis accesserat fides;

ac primo etiam tumultuose decurrerat ad prohibendos, si in terram egrederentur.