Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

non insidentem equo relinquere tyrannidem dixerit debere. facile esse momento, quo quis velit, cedere possessione magnae fortunae, facere et parare difficile atque arduum esse.

spatium sumeret ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura.

haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori cessisset.

itaque legatos renuntiare iussit futurum se in senatus ac populi potestate. postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum Achradinae venit.

ibi in aram Concordiae ex qua pridie Polyaenus contionatus erat, escendit orationemque orsus est, qua primum cunctationis suae veniam petivit:

se enim clausas habuisse portas non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem, qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret,

206
contenti nece tyranni essent, an, quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis contigissent, alienae culpae rei trucidarentur.

postquam animadverterit eos, qui liberassent patriam, servare etiam liberatam velle atque undique consuli in medium, non dubitasse, quin et corpus suum et cetera omnia, quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum, qui mandasset, suus furor absumpsisset, patriae restitueret.

conversus deinde ad interfectores tyranni ac appellans Theodotum ac Sosin “facinus” inquit “memorabile fecistis;

sed mihi credite, incohata vestra gloria, nondum perfecta est, periculumque ingens manet, nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur res publica.”

post hanc orationem claves portarum pecuniaeque regiae ante pedes eorum posuit. atque illo quidem die dimissi ex contione laeti circa fana omnia deum supplicaverunt cum coniugibus ac liberis, postero die comitia praetoribus creandis habita.