The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis Gracchus in Lucanis aliquot cohortes in ea regione conscriptas cum praefecto socium in agros hostium praedatum misit.

eos effuse palatos Hanno adortus multo minorem, quam ad Beneventum acceperat, reddidit hosti cladem atque in Bruttios raptim, ne Gracchus adsequeretur, concessit.

consules Marcellus retro, unde venerat, Nolam rediit; Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque armis quae defecerant urbes processit.

Caudinus Samnis gravius devastatus: perusti late agri, praedae pecudum hominumque actae;

oppida vi capta Conpulteria, Telesia, Compsa inde; Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis; Blanda et Apulorum Aecae oppugnatae.

milia hostium in his urbibus viginti quinque capta aut occisa, et recepti perfugae trecenti septuaginta; quos cum Romam misisset consul, virgis in comitio caesi omnes ac de saxo deiecti.

haec a Q. Fabio intra paucos dies gesta. Marcellum ab gerundis rebus valetudo adversa Nolae tenuit.

et a praetore Q. Fabio, cui circa Luceriam provincia erat, Acuca oppidum per eos dies vi captum stativaque ad communita.

dum haec alia aliis locis, ab Romanis geruntur, iam Tarentum pervenerat Hannibal cum maxima omnium, quacumque ierat, clade;

in Tarentino demum agro pacatur

203
incedere agmen coepit. nihil ibi violatum neque usquam via excessum est; apparebatque non id modestia militum aut ducis *, sed ad conciliandos animos Tarentinorum fieri.

ceterum cum prope moenibus successisset nullo ad conspectum primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe ferme passus mille locat.

Tarenti triduo ante, quam Hannibal ad moenia accederet,

a M. Valerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat, missus M. Livius inpigre conscripta iuventute dispositisque ad omnes portas circaque muros, qua res postulabat, stationibus die ac nocte iuxta intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam praebuit ad temptandam vim.

quare diebus aliquot frustra ibi absumptis Hannibal, cum eorum nemo, qui ad lacum Averni se adissent,

aut ipsi venirent aut nuntium litterasve mitterent, vana promissa se temere secutum cernens castra inde movit, tum quoque intacto agro Tarentino, quamquam simulata lenitas nihildum profuerat, tamen spe labefactandae fidei haud absistens. Salapiam ut venit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi — iam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locus — conportat.

praedatum inde Numidae Maurique per Sallentinum agrum proximosque Apuliae saltus dimissi, unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus divisa.