Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio.

praeerat Statius Metius missus ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat, servitiaque et plebem promiscue armarat, ut castra Romana invaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum.

nihil eorum Fabium fefellit. itaque Nolam ad collegam mittit, altero exercitu, dum Casilinum oppugnatur, opus esse, qui Campanis opponatur;

vel ipse relicto Nolae praesidio modico veniret, vel, si eum Nola teneret necdum securae res ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum proconsulem a Benevento acciturum.

hoc nuntio Marcellus duobus militum milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero exercitu Casilinum venit, adventuque eius Campani iam moventes sese quieverunt.

ita ab duobus consulibus Casilinum oppugnari coepit. ubi cum multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent vulnera, neque satis inceptum succederet, Fabius omittendam rem parvam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent;

Marcellus multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit, ne inrito incepto abiretur.

vineae inde omniaque alia

202
operum machinationumque genera cum admoverentur Campanique Fabium orarent, ut abire Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam, qua egrediebantur, occupavit,

caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est.

quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium confugissent, praesidio eius Capuam pervenerunt. Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est,

captivique Campanorum quique Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt; oppidanorum turba per finitimos populos in custodiam divisa.

quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis Gracchus in Lucanis aliquot cohortes in ea regione conscriptas cum praefecto socium in agros hostium praedatum misit.

eos effuse palatos Hanno adortus multo minorem, quam ad Beneventum acceperat, reddidit hosti cladem atque in Bruttios raptim, ne Gracchus adsequeretur, concessit.

consules Marcellus retro, unde venerat, Nolam rediit; Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque armis quae defecerant urbes processit.

Caudinus Samnis gravius devastatus: perusti late agri, praedae pecudum hominumque actae;