Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec minore animo res Romana domi militiae gerebatur.

censores vacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii ad mores regendos animum adverterunt castigandaque vitia, quae, velut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt, eo nata bello erant.

primum eos citaverunt, qui post Cannensem cladem deserendae Italiae consilia agitasse dicebantur. princeps eorum M. Caecilius Metellus quaestor tum forte erat.

iusso deinde eo ceterisque eius. dem noxae reis causam dicere, cum purgari nequissent, pronuntiarunt verba orationemque eos adversus publicam habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae causa fieret.

secundum eos citati nimis callidi exsolvendi iuris iurandi interpretes, qui captivorum ex itinere regressi clam in castra Hannibalis solutum, quod iuraverunt redituros, rebantur.

his superioribusque illis equi adempti, qui publicum equom habebant, tribuque moti aerarii omnes facti.

neque senatu modo aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit; nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt, qui quadriennio non militassent, quibus neque vocatio iusta militiae neque morbus causa fuisset.

et ea supra duo milia nominum in aerarios relata tribuque omnes moti;