Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nisi cui morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum potionemque, quoad stipendia facient, capturos esse. hanc? multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla ignaviae nota leviore vos designari potuisse.”

signum deinde colligendi vasa dedit; militesque praedam portantes agentesque per lasciviam ac iocum ita ludibundi Beneventum rediere,

ut ab epulis per celebrem festumque diem actis, non ex acie reverti viderentur.

Beneventani omnes turba effusa cum obviam ad exissent, complecti milites, gratulari, vocare in hospitium.

199

adparata convivia omnibus in propatulo aedium fuerant; ad ea invitabant Gracchumque orabant, ut epulari permitteret militibus. et Gracchus ita permisit, si in publico epularentur omnes ante suas quisque fores. prolata omnia.

pilleati aut lana alba velatis capitibus volones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant vescebanturque.

digna res visa, ut simulacrum celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis, quam pater eius in Aventino ex multaticia pecunia faciendam curavit dedicavitque.

dum haec ad Beneventum geruntur, Hannibal depopulatus agrum Neapolitanum ad Nolam castra movet.

quem ubi adventare consul sensit, Pomponio propraetore cum eo exercitu, qui super Suessulam in castris erat, accito ire obviam hosti parat nec moram dimicandi facere.

C. Claudium Neronem cum robore equitum silentio noctis per aversam maxime ab hoste portam emittit circumvectumque occulte subsequi sensim agmen hostium iubet et, cum coortum proelium videret, ab tergo se obicere.

id errore viarum an exiguitate temporis Nero exsequi non potuerit, incertum est.

absente eo cum proelium commissum esset superior quidem haud dubie Romanus erat; sed quia equites non adfuere in tempore, ratio compositae rei turbata est non ausus insequi cedentes Marcellus vincentibus suis signum receptui dedit.

plus tamen duo milia hostium eo die caesa traduntur, Romani minus quadringenti.

solis fere occasu Nero diem noctemque nequiquam fatigatis equis hominibusque ne viso quidem hoste rediens adeo graviter est ab consule increpitus, ut per eum stetisse diceret, quo minus accepta ad Cannas redderetur hosti clades.

postero die Romanus in aciem descendit, Poenus, tacita etiam confessione victus, castris se tenuit. tertio die silentio noctis omissa spe Nolae potiundae, rei numquam prospere temptatae, Tarentum ad certiorem spem proditionis proficiscitur.

200