Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ea demum vox ita animos accendit, ut renovato clamore, velut alii repente facti, tanta vi se in hostem intulerint, ut sustineri ultra non possent.

primo antesignani Poenorum, dein signa perturbata, postremo tota inpulsa acies; inde haud dubie terga data, ruuntque fugientes in castra adeo pavidi trepidique, ut ne in portis quidem aut vallo quisquam restiterit; ac prope continenti agmine Romani insecuti novum de integro proelium inclusi hostium vallo ediderunt.

ibi sicut pugna inpeditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit. et adiuvere captivi, qui rapto inter tumultum ferro conglobati et ab tergo ceciderunt Poenos et fugam impedierunt.

itaque minus duo milia hominum ex tanto exercitu et ea maior pars equitum, cum ipso duce effugerunt; alii

198
omnes caesi aut capti; capta et signa duodequadraginta. ex victoribus duo milia ferme cecidere.

praeda omnis praeterquam hominum captorum militi concessa est; et pecus exceptum est, quod intra dies triginta domino cognovissent.

cum praeda onusti in castra redissent quattuor milia ferme volonum militum, quae pugnaverant segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae collem procul castris ceperunt.

postero die per tribunos militum inde deducti contione militum advocata a Graccho superveniunt.

ubi cum proconsul veteres milites primum, prout cuiusque virtus atque opera in ea pugna fuerat,