Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postero die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu vera virtute geri res posset.

qui caput hostis rettulisset eum se extemplo liberum iussurum esse; qui loco cessisset, in eum servili supplicio animadversurum;

suam cuique fortunam in manu esse. libertatis auctorem eis non se fore solum, sed consulem M. Marcellum, sed universos patres, quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse. litteras inde consulis ac senatus consultum recitavit.

ad quae clamor cum ingenti adsensu est sublatus. pugnam poscebant, signumque ut daret, extemplo ferociter instabant.

Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato contionem dimisit. milites laeti, praecipue quibus merces navatae in unum diem operae libertas futura erat, armis expediendis diei quod erat relicum consumunt.

postero die ubi signa coeperunt canere, primi omnium parati instructique ad praetorium conveniunt. sole orto Gracchus in aciem copias educit; nec hostes moram dimicandi fecerunt.

decem septem milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum

197
Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique.

pugnatum est et acriter et diu; quattuor horis neutro inclinata est pugna. nec alia magis Romanum impediebat res quam capita hostium pretia libertatis facta;