Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

prodigia eo anno multa nuntiata sunt quae quo magis credebant simplices ac religiosi homines, eo plura nuntiabantur: Lanuvi in aede intus Sospitae Iunonis corvos nidum fecisse;

in Apulia palmam viridem arsisse; Mantuae stagnum effusum Mincio amni cruentum visum; et Calibus creta et Romae in foro bovario sanguine pluvisse;

et in vico Insteio fontem sub terra tanta vi aquarum fluxisse, ut serias doliaque, quae in eo loco erant, provoluta velut impetus torrentis tulerit;

tacta de caelo atrium publicum in Capitolio, aedem in campo Vulcani, arcem in Sabinis publicamque viam, murum ac portam Gabiis.

iam alia vulgata miracula erant: hastam Martis Praeneste sua sponte promotam; bovem in Sicilia locutum; infantem in utero matris in Marrucinis “10 triumphe” clamasse; ex muliere Spoleti virum factum; Hadriae aram in caelo speciesque hominum circum eam cum candida veste visas esse.

quin Romae quoque in ipsa urbe secundum apum examen in foro visum, quod mirabile est, quia rarum, adfirmantes

193
quidam legiones se armatas in videre concitaverunt civitatem ad arma,

cum qui in Ianiculo essent, negarent quemquam ibi praeter adsuetos collis eius cultores adparuisse.

haec prodigia hostiis maioribus procurata sunt ex haruspicum responso, et supplicatio omnibus deis, quorum pulvinaria Romae essent, indicta est.

perpetratis quae ad pacem deum pertinebant, de re publica belloque gerendo et quantum copiarum et ubi quaeque essent, consules ad senatum rettulerunt. duodeviginti legionibus bellum geri placuit:

binas consules sibi sumere, binis Galliam Siciliamque ac Sardiniam obtineri;

duabus Q. Fabium praetorem Apuliae, duabus volonum Ti. Gracchum circa Luceriam praeesse; singulas C. Terentio proconsuli ad Picenum et M. Valerio ad classem circa Brundisium relinqui; duas urbi praesidio esse.

hic ut numerus legionum expleretur, sex novae legiones erant scribendae.