The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ut ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno adiutoribus et ducibus Bruttiis Graecas urbes temptavit, eo facilius in societate manentes Romana, quod Bruttios, quos et oderant et metuebant, Carthaginiensium partis factos cernebant.

regium primum temptatum est diesque aliquot ibi nequiquam absumpti. interim Locrenses frumentum lignaque et cetera necessaria usibus ex agris in urbem rapere, etiam ne quid relictum praedae hostibus

182
esset, et in dies maior omnibus portis effundi;

postremo ii modo relicti in urbe erant, qui reficere muros ac portas telaque in propugnacula congerere cogebantur.

in permixtam omnium aetatium ordinumque multitudinem et vagantem in agris magna ex parte inermem Hamilcar Poenus equites emisit, qui, violare quemquam vetiti, tantum ut ab urbe excluderent fuga dissipates, turmas obiecere.

dux ipse loco superiore capto, unde agros urbemque posset conspicere, Bruttiorum cohortem adire muros atque evocare principes Locrensium ad conloquium iussit et pollicentes amicitiam Hannibalis adhortari ad urbem tradendam.

Bruttiis in conloquio nullius rei primo fides est; deinde, ut Poenus apparuit in collibus et refugientes pauci aliam omnem multitudinem in potestate hostium esse adferebant, tum metu victi consulturos se populum responderunt.

advocataque extemplo contione cum et levissimus quisque novas res novamque societatem mallent et, quorum propinqui extra urbem interclusi ab hostibus erant, velut obsidibus datis pigneratos haberent animos,

pauci magis taciti probarent constantem fidem quam probatam tueri auderent, dubio in speciem consensu fit ad Poenos deditio.

L. Atilio praefecto praesidii quique cum eo milites Romani erant, clam in portum deductis atque impositis in navis, ut Regium deveherentur, Hamilcarem Poenosque ea condicione, ut foedus extemplo aequis legibus fieret, in urbem acceperunt.

cuius rei prope non servata fides deditis est, cum Poenus dolo dimissum Romanum incusaret, Locrenses profugisse ipsum causarentur.

insecuti etiam equites sunt, si quo casu in freto aestus morari aut deferre naves in posset. et eos quidem, quos sequebantur, non sunt adepti; alias a Messana traicientis freto Regium naves conspexerunt.

milites erant Romani a Claudio praetore missi ad obtinendam urbem praesidio. itaque Regio extemplo abscessum est.

Locrensibus iussu Hannibalis data pax ut liberi suis

183
legibus viverent, urbs pateret Poenis, portus in potestatem Locrensium esset, societas eo iure staret, ut Locrensem Locrensisque Poenum pace ac bello iuvaret.