Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam parens extorquet, recipe.”

haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit.

postero die senatus frequens datus Hannibali. ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis, quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent,

et inter cetera magnifica promissa pollicitus brevi caput Italiae omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum.

135

unum esse exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti, quem neque esse Campanum neque dici debere, Magium Decium; eum postulare, ut sibi dedatur ac se praesente de eo referatur senatusque consultum fiat.

omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnae parti et vir indignus esse ea calamitate et haud parvo initio minui videbatur ius libertatis.

egressus curia in templo magistratuum consedit conprehendique Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere iussit.

qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi posse, tum iniectae catenae, ducique ante lictorem in castra est iussus.

quoad capite aperto est ductus contionabundus incessit ad circumfusam undique multitudinem vociferans: “ libertatem, Campani, quam petistis; foro medio, luce clara, videntibus vobis nulli Campanorum secundus vinctus ad mortem rapior.

quid violentius capta Capua fieret? ite obviam Hannibali, exornate urbem diemque adventus eius consecrate, ut hunc triumphum de cive vestro spectetis.”

haec vociferante cum moveri volgus videretur, obvolutum caput est, ociusque rapi extra portam iussus.