Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Ab hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis, Vibius Virrius, tempus venisse ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum recuperare, sed imperio etiam Italiae potiri possint:

foedus

131
enim Hannibale quibus velint legibus facturos; neque controversiam fore, quin, cum ipse confecto bello Hannibal victor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur.

haec Virrio loquenti adsensi omnes ita renuntiant legationem, uti deletum omnibus videretur nomen Romanum.

extemplo plebs ad defectionem ac pars maior senatus spectare;

extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res. postremo vincit sententia plurium, ut iidem legati, qui ad consulem Romanum ierant, ad Hannibalem mitterentur.

quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus invenio postulantes, ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuvari vellent;

indignatione orta summoveri a curia iussos esse missumque lictorem, qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet. quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat,

Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserant scriptores, ponere pro certo sum veritus.

legati ad Hannibalem venerunt pacemque cum eo condicionibus his fecerunt, ne quis imperator magistratusve Poenorum ius ullum in civem Campanum haberet, neve civis Campanus invitus militaret munusve faceret;

ut suae leges, sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex Romanis captivis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret.

haec pacta; illa insuper, quam quae pacta erant, facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium civisque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos partim privatis negotiis inplicitos, plebs repente omnis conprehensos velut custodiae causa balneis includi iussit, ubi fervore atque aestu anima interclusa foedum in modum expirarunt. ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum,

summa ope Decius Magius, vir, cui ad summam

132
auctoritatem nihil praeter sanam civium mentem defuit, restiterat.

ut vero praesidium mitti ab Hannibale audivit, Pyrrhi superbam dominationem Tarentinorum servitutem exempla referens, primo, ne reciperetur praesidium,

palam vociferatus est, deinde, ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus, quod a vetustissimis sociis consanguineisque defecissent, forti ac memorabili facinore purgare vellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se.

haec — nec enim occulta agebantur — cum relata Hannibali essent, primo misit, qui vocarent Magium ad sese in castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum, nec enim Hannibali ius esse in civem Campanum, concitatus ira Poenus conprehendi hominem vinctumque adtrahi ad sese iussit.