Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

horum parentes cognatique aegre pervicerunt, ut legati ad consulem Romanum mitterentur. ii nondum Canusium profectum, sed Venusiae paucis ac semiermibus consulem invenerunt, quam poterat maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant Campani, spernendum.

et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque.

nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campanum adversi quicquam evenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia, quae ad bellum opus essent,

magis” inquit “loquendi cum sociis servastis, Campani, iubentes, quae opus essent ad bellum, imperare, quam ad praesentem fortunae nostrae status locuti estis. quid enim nobis ad Cannas relictum est,

ut, quia aliquid habeamus, id, quod deest, expleri ab sociis velimus? pedites vobis imperemus, tamquam equites habeamus? pecuniam deesse dicamus, tamquam ea tantum desit?

nihil ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna. legiones equitatus arma signa equi virique pecunia commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris perierunt.

itaque non iuvetis nos in bello oportet, Campani, sed paene bellum pro nobis

130
suscipiatis.

veniat in mentem, ut trepidos quondam maiores vestros intra moenia compulsos nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum paventis, receptos in fidem ad Saticulam defenderimus coeptumque propter vos cum Samnitibus bellum per centum prope annos variante fortuna eventum tulerimus.