Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque nisi fide staret res publica, opibus non staturam.

prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae,

ex qua crevissent, tempus commodarent conducerentque ea lege praebenda, quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur.

haec praetor in contione edixit, quoque die vestimenta ac frumentum Hispaniensi exercitui praebenda, quaeque alia opus essent navalibus sociis, esset locaturus.

ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant

180
hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: unum,

ut militia vacarent, dum in eo publico essent, alterum, ut, quae in naves inposuissent, ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent.

utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est. ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines velut tenore uno pertinebat.

quem ad modum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam parcius militibus datum,quam si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.