Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros, quo modo ab Hispanis sumant; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut provinciam teneri posse.

litteris recitatis nemo omnium erat, quin et vera scribi et postulari aequa fateretur; sed occurrebat animis, quantos exercitus terrestris navalisque tuerentur, quantaque nova classis mox paranda esset, si bellum Macedonicum moveretur:

Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent, vix provinciarum exercitus alere; tributo suppeditari;

ceterum ipsum tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus et ad Trasumennum lacum et ad Cannas inminutum; qui superessent pauci, si multiplici gravarentur stipendio, alia perituros peste.

itaque nisi fide staret res publica, opibus non staturam.

prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae,

ex qua crevissent, tempus commodarent conducerentque ea lege praebenda, quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur.

haec praetor in contione edixit, quoque die vestimenta ac frumentum Hispaniensi exercitui praebenda, quaeque alia opus essent navalibus sociis, esset locaturus.

ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant

180
hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: unum,