Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto, quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et praesidio, quod per hiberna ad tenendum locum satis esset, relicto ipse Capuam propius movit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus,

donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire.

sex milia armatorum habebant, peditem inbellem, equitatu plus poterant; itaque equestribus proeliis lacessebant hostem.

inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea. civis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques, adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret.

is tunc Taurea, cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis,

178
tandem silentio facto, ubi esset Claudius Asellus, quaesivit et,

quoniam verbis secum de virtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daretque opima spolia victus aut victor caperet.

haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus, ut consulem percunctaretur, liceretne extra ordinem in provocantem hostem pugnare,

permissu eius arma extemplo cepit provectusque ante stationes equo Tauream nomine compellavit congredique, ubi vellet, iussit.

iam Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant, et Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleverant.