Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sex milia armatorum habebant, peditem inbellem, equitatu plus poterant; itaque equestribus proeliis lacessebant hostem.

inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea. civis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques, adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret.

is tunc Taurea, cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis,

178
tandem silentio facto, ubi esset Claudius Asellus, quaesivit et,

quoniam verbis secum de virtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daretque opima spolia victus aut victor caperet.

haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus, ut consulem percunctaretur, liceretne extra ordinem in provocantem hostem pugnare,

permissu eius arma extemplo cepit provectusque ante stationes equo Tauream nomine compellavit congredique, ubi vellet, iussit.

iam Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant, et Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleverant.

cum iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis concitarunt equos; dein libero spatio inter se ludificantes sine vulnere pugnam extrahebant.

tum Romanus Campano “Equorum” inquit “hoc, non equitum erit certamen, nisi e campo in cavam hanc viam demittimus equos; ibi nullo ad evagandum spatio comminus conserentur manus.”

dicto prope citius equum in viam Claudius deiecit; Taurea verbis ferocior quam re “ sis” inquit “cantherium in fossam;” quae vox in rusticum inde proverbium prodita est.

Claudius, cum cava longe perequitasset via, nullo obvio hoste in campum rursus evectus increpans ignaviam hostis cum magno gaudio et gratulatione victor in castra redit.

huic pugnae equestri rem — quae quam vera sit, communis existimatio est — mirabilem certe adiciunt quidam annales: cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium porta invectum per alteram stupentibus miraculo hostibus intactum evasisse.