Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos.

cum omni parte pellerentur,

177
Romanisque crescerent animi non duce solum adhortante, sed Nolanis etiam per clamorem favoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra conpulsi sunt.

quae oppugnare cupientis milites Romanos Marcellus Nolam reduxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis, quae ante inclinatior ad Poenos fuerat.

hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie occisis;

Romanorum minus mille interfecti. posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos in acie consumpserunt. spolia hostium Marcellus, Vulcano votum, cremavit.

tertio post die — ob iram credo aliquam aut spem liberalioris militiae — ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt. eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe Romani.

ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum virtutis causa datus est.

Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus venerat copiis, ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit.

Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto, quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et praesidio, quod per hiberna ad tenendum locum satis esset, relicto ipse Capuam propius movit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus,

donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire.