Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere, et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare.

an dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum praesidium? cum iis, qui ad sese tuendos venissent, omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore.

hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae; itaque corona oppidum circumdedit, ut simul ab omni parte moenia adgrederetur.

quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit. aliquot primo impetu perculsi caesique sunt; dein concursu ad pugnantis facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantis.

eo die commisso modico certamine atque inritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt sese: nam Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta.

imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit; itaque quamquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis.

tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit. quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detractavit. mille fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatio — et sunt omnia campi circa Nolam — concurrerunt.

clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis, quae in agros praedatum exierant, ad proelium iam commissum revocavit.

et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex

176
acie efferre iussit, pugna abstinere, ni ab se signum accepissent.