Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur finis nostros; ante explorato et subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant:

nunc propraetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus; iam ne manipulatim quidem sed latronum modo percursant totis finibus nostris neglegentius, quam si in Romano vagarentur agro.

causa autem haec est, quod neque tu defendis et nostra iuventus, quae, si domi esset, tutaretur, omnis sub signis militat tuis.

nec te nec exercitum tuum norim, nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos sine signis palatos, quo quemque trahit quamvis vana praedae spes.

Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt praesidiumque miseris simul nobis et Nolae ademeris, si modo, quos, ut socios haberes, dignos duxisti, haud indignos iudicas, quos in fidem receptos tuearis.”

ad ea Hannibal respondit, omnia simul facere Hirpinos Samnitesque, et indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque.

indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo, ni inpetraretur, tum denique querendum frustra opem inploratam.

exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. iis populandis et militem suum repleturum

174
se et metu procul ab iis summoturum hostis.

quod ad bellum Romanum attineret si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum quoque se memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum.

cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit;

eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis venit. castris procul positis longe alia omnia inquirenti conperta sunt, quam quae a legatis sociorum audierat.