The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita Poenum adlocuti sunt:

“hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi, quoad nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant. postquam iis parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus;

a quo relicti pacem necessariam accepimus, fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id tempus, quo tu in Italiam venisti.

tua nos non magis virtus fortunaque quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros, quos captos nobis remisisti, ita conciliavit tibi, ut te salvo atque incolumi amico non modo populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus.

at hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate devastati, ut M. Marcellus, non Hannibal vicisse ad Cannas videatur, glorienturque

173
Romani te ad unum modo ictum vigentem velut aculeo misso torpere.

per annos centum cum populo Romano bellum gessimus nullo externo adiuti nec duce nec exercitu, nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires quam suis viribus nos defendit.

non ego secundis rebus nostris gloriabor duos consules ac duos consulares exercitus ab nobis sub iugum missos, et si qua alia aut laeta aut gloriosa nobis evenerunt.

quae aspera adversaque tunc acciderunt, minore indignatione referre possumus, quam quae hodie eveniunt.

magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur finis nostros; ante explorato et subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant:

nunc propraetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus; iam ne manipulatim quidem sed latronum modo percursant totis finibus nostris neglegentius, quam si in Romano vagarentur agro.

causa autem haec est, quod neque tu defendis et nostra iuventus, quae, si domi esset, tutaretur, omnis sub signis militat tuis.

nec te nec exercitum tuum norim, nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos sine signis palatos, quo quemque trahit quamvis vana praedae spes.

Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt praesidiumque miseris simul nobis et Nolae ademeris, si modo, quos, ut socios haberes, dignos duxisti, haud indignos iudicas, quos in fidem receptos tuearis.”