The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina,

propinqua cognatione iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius dubie concitor.

nec Sardorum duces minus nobilem pugnam cladibus suis fecerunt: nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit,

et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque fili audivit, nocte, ne cuius interventus coepta inpediret, mortem sibi conscivit.

ceteris urbs Cornus eadem, quae ante, fugae receptaculum fuit; quam Manlius victore exercitu adgressus intra dies paucos recepit.

deinde aliae quoque civitates, quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant, obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut viribus aut delicto Caralis exercitum reduxit.

ibi navibus longis deductis inpositoque, quem secum advexerat, milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradit.

172

per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transvectus depopulatusque agrum Carthaginiensem cum Sardiniam inde peteret,

quo fama erat Hasdrubalem a Balearibus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso septem inde naves cum sociis navalibus cepit. ceteras metus secus quam tempestas passim disiecit. per eosdem forte dies

et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit.

quem ut incautum opprimeret, Ap. Claudius per simulationem provinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto vento aestuque saevo Locros traiecit.

iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat, et Locrenses portas Romanis clauserunt: Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit.

eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit,

ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.