Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

primo castra castris modico intervallo sunt obiecta; deinde per procursationes levia certamina vario eventu inita; postremo descensum in aciem. signis conlatis iusto proelio per quattuor horas pugnatum.

diu pugnam ancipitem Poeni Sardis facile vinci adsuetis, fecerunt; postremo et ipsi, cum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi;

ceterum terga dantes circumducto cornu, quo pepulerat Sardos, inclusit Romanus.

caedes inde magis quam pugna fuit. duodecim milia hostium caesa Sardorum simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et signa militaria septem et viginti.

ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina,

propinqua cognatione iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius dubie concitor.

nec Sardorum duces minus nobilem pugnam cladibus suis fecerunt: nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit,

et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque fili audivit, nocte, ne cuius interventus coepta inpediret, mortem sibi conscivit.