Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt, quae a Campanis legatio paucos ante dies venisset et quid iis ipsi respondissent:

triduo post eum diem festum esse; non senatum solum omnem ibi futurum sed castra etiam et exercitum Campanum.

Gracchus iussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere et manere intra muros, ipse pridie, quam statum sacrificium Campanis esset, Cumas movet castra.

Hamae inde tria milia passuum absunt. iam Campani eo frequentes ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius medix tuticus — is summus magistratus erat Campanis — cum quattuordecim milibus armatorum habebat castra,

sacrificio adparando et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi. triduum sacrificatum ad

nocturnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem conpleretur.

huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decuma diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare,

ut primis tenebris convenire ad signum possent, vigilia ferme prima tolli iussit signa,

silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit; alios somno stratos, alios perpetrato sacro inermis redeuntis obtruncat.

hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo milia cum ipso duce Mario Alfio, capta * et signa militaria quattuor et triginta.