Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad id celerrimae quinque naves delectae ac L. Valerius Antias, qui praeesset, missus, eique mandatum, ut in omnis navis legatos separatim custodiendos divideret daretque operam, ne quod iis conloquium inter se neve quae communicatio consilii esset.

per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula ex Sardinia provincia decedens rettulisset, qui status rerum in insula esset: bellum ac defectionem omnis spectare;

Q. Mucium, qui successisset sibi, gravitate caeli aquarumque advenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum inplicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore,

exercitumque ibi ut satis firmum pacatae provinciae praesidem esse,

ita parum aptum bello, quod motum iri videretur, — decreverunt patres, ut Q. Fulvius Flaccus quinque milia peditum, quadringentos equites scriberet eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret

mitteretque cum imperio quem ipsi videretur, qui rem gereret, quoad Mucius convaluisset.

165

ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul et censor fuerat subegeratque inpriore consulatu Sardos.

sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata ad Balearis insulas deicitur, ibique —

adeo non armamenta modo sed etiam alvei navium quassati erant subductae naves dum reficiuntur, aliquantum temporis triverunt.

in Italia cum post Cannensem pugnam, fractis partis alterius viribus,

alterius mollitis animis, segnius bellum esset, Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae dicionis facere, primo sollicitantes, ut ab Romanis deficerent; ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant.

Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas erat. eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos fecerunt petieruntque, ut et Cumanus eo senatus veniret ad consultandum communiter, ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet;

praesidium ibi armatum se habituros, ne quid ab Romano Poenove periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati.

interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus Volturnum flumen circa Liternum posuit castra.

ibi quia otiosa stativa erant, crebro decurrere milites cogebat, ut tirones — ea maxima pars volonum erant — adsuescerent signa sequi et in acie agnoscere ordines suos.

inter quae maxima erat cura duci, itaque legatis tribunisque praeceperat, ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae discordiam inter ordines sereret; vetus miles tironi, liber voloni sese exaequari sineret;

omnis satis honestos generososque ducerent, quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset; quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere tueri factum.

ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus

166
observata, brevique tanta concordia coaluerant omnium animi, ut prope in oblivionem veniret, qua ex condicione quisque esset miles factus.

haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt, quae a Campanis legatio paucos ante dies venisset et quid iis ipsi respondissent:

triduo post eum diem festum esse; non senatum solum omnem ibi futurum sed castra etiam et exercitum Campanum.