Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita parum aptum bello, quod motum iri videretur, — decreverunt patres, ut Q. Fulvius Flaccus quinque milia peditum, quadringentos equites scriberet eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret

mitteretque cum imperio quem ipsi videretur, qui rem gereret, quoad Mucius convaluisset.

165

ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul et censor fuerat subegeratque inpriore consulatu Sardos.

sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata ad Balearis insulas deicitur, ibique —

adeo non armamenta modo sed etiam alvei navium quassati erant subductae naves dum reficiuntur, aliquantum temporis triverunt.

in Italia cum post Cannensem pugnam, fractis partis alterius viribus,

alterius mollitis animis, segnius bellum esset, Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae dicionis facere, primo sollicitantes, ut ab Romanis deficerent; ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant.

Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas erat. eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos fecerunt petieruntque, ut et Cumanus eo senatus veniret ad consultandum communiter, ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet;

praesidium ibi armatum se habituros, ne quid ab Romano Poenove periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati.

interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus Volturnum flumen circa Liternum posuit castra.

ibi quia otiosa stativa erant, crebro decurrere milites cogebat, ut tirones — ea maxima pars volonum erant — adsuescerent signa sequi et in acie agnoscere ordines suos.

inter quae maxima erat cura duci, itaque legatis tribunisque praeceperat, ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae discordiam inter ordines sereret; vetus miles tironi, liber voloni sese exaequari sineret;