Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. praetor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit;

dat, qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat et quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant.

Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde, qua proximum fuit, in castra Hannibalis pervenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit legibus his,

ut Philippus rex quam maxima classe — ducentas autem naves videbatur effecturus — in Italiam traiceret et vastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret;

ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset, praedaque omnis Hannibali cederet;

perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent; quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.

in has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum foedus;

missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago. eodem ad Iunonis Laciniae, ubi navis occulta in statione erat, perveniunt.

inde profecti cum altum

164
tenerent, conspecti a classe Romana sunt, quae praesidio erat Calabriae litoribus;

Valeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque navem cum misisset, primo fugere regii conati; deinde, ubi celeritate vinci senserunt, tradunt se Romanis et ad praefectum classis adducti sunt.

is cum quaereret, qui et unde et quo tenderent cursum, Xenophanes primo satis iam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum fuerit, pervenisse, Campaniam superare nequisse saeptam hostium praesidiis.

deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit,

tum comitibus eorum seductis ac metu territis litterae quoque ab Hannibale ad Philippum inventae et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem.