Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tantum ferme copiarum, quantum Magoni, decernunt.

et Romae consoles transactis rebus quae in urbe agendae erant, movebant iam sese ad bellum.

Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit, et Q. Fabius, consulto prius senatu, ut frumenta omnes ex agris ante kal. Iunias primas in urbes munitas conveherent;

qui non invexisset, eius se agrum populaturum, servos sub hasta venditurum, villas incensurum. ne praetoribus quidem, qui ad ius dicendum creati erant, vacatio a belli administratione data est.

Valerium praetorem in Apuliam ire placuit ad exercitum a Terentio accipiendum; cum ex Sicilia legiones venissent, iis potissimum uti ad regionis eius praesidium, Terentianum exercitum Tarentum mitti cum aliquo legatorum;

et viginti quinque naves datae, quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset.

par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda.

C. Terentio proconsuli negotium datum, ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet locisque iis praesidio esset.

et T. Otacilius Crassus postquam aedem Mentis in Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio, qui classi praeesset, missus.

in hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant,

inter quos Philippus, Macedonum rex, eo magis, quod propior Italiae ac mari Ionio discretus erat.

is ubi fama accepit

163
Hannibalem Alpis transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita, utrius populi mallet victoriam esse, incertis adhuc viribus fluctuatus animo fuerat.

postquam tertia iam pugna victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad Hannibalem misit; qui vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi sunt.

inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium Laevinum praetorem circa Luceriam castra habentem.

ibi intrepide Xenophanes legationis princeps a Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo Romano;

mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. praetor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit;

dat, qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat et quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant.

Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde, qua proximum fuit, in castra Hannibalis pervenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit legibus his,

ut Philippus rex quam maxima classe — ducentas autem naves videbatur effecturus — in Italiam traiceret et vastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret;