Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quae ibi legiones essent — erant autem Cannensis maxime exercitus — , eas Appius Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret, quaeque in Sicilia essent, Romam deportarentur.
ad exercitum, cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones.
ad veterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus.
taciti primo expectaverant homines uti consul comitia collegae creando haberet; deinde, ubi ablegatum velut de industria M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia ortus.
quod ubi sensit consul, “Utrumque” inquit “e re publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci et comitia non prius edici, quam is inde confecto, quod mandatum est, negotio revertisset, ut vos consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime voltis, haberetis.” ita de comitiis, donec rediit Marcellus, silentium fuit.
interea duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erucinae; utraque in Capitolio est, canali uno discretae.
et de trecentis equitibus Campanis, qui in Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam venerant, latum ad populum, ut cives Romani essent, item uti municipes Cumani essent ex pridie, quam populus Campanus a populo Romano defecisset.
maxime, ut hoc ferretur, moverat, quod, quorum hominum essent, scire se ipsi negabant, vetere patria relicta in civitatem, in quam redierant, nondum adsciti.
postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli subrogando in locum L. Postumii edicuntur.
creatur ingenti consensu