Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde consedit, et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit.

ubi auditum est nomen, malum et inprobum pro se quisque clamare et supplicio dignum.

tum Pacuvius “Video, quae de hoc sententia sit; date igitur pro malo atque inprobo bonum senatorem et iustum.”

primo silentium erat inopia potioris subiciundi; deinde, cum aliquis omissa verecundia quempiam nominasset, multo maior extemplo clamor oriebatur,

cum alii negarent nosse, alii nunc probra nunc humilitatem sordidamque inopiam et pudendae artis aut quaestus genus obicerent.

hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius substituerent locum,

deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis, qui primi memoriae occurrerant.

ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxume tolerabile dicentes esse iubentesque senatum ex custodia dimitti.