Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec omnes Numidae in dextro locati cornu sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat:

tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est. cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant; nam ne minimum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar animus erat.

Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe Romana eos pugnare; itaque, velut quibus reditus in patriam eo discrimine pugnae verteretur, obstinaverant animis vincere aut mori.

minus pertinaces viros habebat altera acies; nam maxima pars Hispani erant, qui vinci in Hispania quam victores in Italiam trahi malebant.

primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga. nihilo segnius in cornibus proelium fuit.

hinc Poenus, hinc Afer urguet, et velut in circumventos proelio ancipiti pugnant;

sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit.

ita duo diversa proelia erant. utroque Romani, ut qui pulsis iam ante mediis et numero et robore virorum praestarent, haud dubie superant.

magna vis hominum ibi occisa et nisi Hispani vixdum

158
conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie.