Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita duo diversa proelia erant. utroque Romani, ut qui pulsis iam ante mediis et numero et robore virorum praestarent, haud dubie superant.

magna vis hominum ibi occisa et nisi Hispani vixdum

158
conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie.

equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque videre, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque prae se actis deseruere.

Hasdrubal usque ad ultimum eventum pugnae moratus e media caede cum paucis effugit.

castra Romani cepere atque diripuere. ea pugna, si qua dubia in Hispania erant, Romanis adiunxit, Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat.

quae posteaquam litteris Scipionum Romae volgata sunt, non tam victoria prohibito in Italiam transitu laetabantur

dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot post mensibus, quam coepta oppugnari erat, ab Himilcone praefecto Hannibalis expugnata est.

multo sanguine ac volneribus ea Poenis victoria stetit, nec ulla magis vis obsessos quam fames expugnavit.

absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae insuetaeque, postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis vixere,

nec ante, quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant, expugnati sunt.

recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit.

isdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit, opulentam quondam armis virisque, tum iam adeo multis magnisque cladibus adflictam, ut omnis aetatis minus duo milia civium superessent.

itaque urbe a defensoribus vacua facile potiti hostes sunt; arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere.

et Locrenses descivere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine a principibus.

Regini tantummodo regionis eius et in fide erga Romanos et potestatis suae ad ultimum manserunt.

in Siciliam quoque eadem inclinatio animorum

159
pervenit, et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit.

namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit,

movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna, ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset.

haec eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania vario eventu acta. exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit, ut aedem Veneris Erycinae, quam dictator vovisset, dedicare liceret.

senatus decrevit, ut Ti. Sempronius consul designatus, cum magistratum inisset, ad populum ferret, ut Q. Fabium duumvirum esse iuberent aedis dedicandae causa.