The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

postquam neque elicere Poenum ad certamen obversati castris poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat,

urbem Ascuam, quo finis hostium ingrediens Hasdrubal frumentum commeatusque alios convexerat, vi capiunt circa agro potiuntur; nec iam aut in agmine aut in castris ullo imperio contineri.

quam ubi neglegentiam ex re ut fit, bene gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites, ut palatos sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad castra.

quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est.

ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati in proelium ruunt. iam primi conseruerant manus, cum alii catervatim currerent, alii nondum e castris exissent.

tamen primo ipsa audacia terruere hostem; deinde rari in confertos inlati, cum paucitas parum tuta esset, respicere alii alios et undique pulsi coire in orbem,

et dum corpora corporibus applicant armaque armis iungunt, in artum conpulsi, cum vix movendis armis satis spatii esset, corona hostium cincti ad multum diei caeduntur; exigua pars eruptione facta silvas ac montis petit.

parique terrore et castra sunt deserta et universa gens postero die in deditionem venit. nec diu in pacto mansit;

nam subinde ab Carthagine allatum est, ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duceret, quae volgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit.

itaque Hasdrubal extemplo litteras Carthaginem mittit indicans, quanto fama profectionis suae damno fuisset; si vero inde pergeret, priusquam Hiberum transiret, Romanorum Hispaniam fore:

nam praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet, quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos, quibus vix aequis viribus resisti posset;

itaque si ulla Hispaniae cura esset, successorem sibi cum valido exercitu mitterent; cui ut omnia prospere evenirent, non tamen

156
otiosam provinciam fore.