The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

dum haec in Italia geruntur apparanturque, nihilo segnius in Hispania bellum erat, sed ad eam diem magis prosperum Romanis.

P. et Cn. Scipionibus inter se partitis copias, ut Gnaeus terra, Publius

154
navibus rem gereret, Hasdrubal Poenorum imperator, neutri parti virium satis fidens, procul ab hoste intervallo ac locis tutus tenebat se, quoad multum ac diu obtestanti quattuor milia peditum, mille equites in supplementum missi ex Africa sunt.

tum refecta tandem spe castra propius hostem movit, classemque et ipse instrui pararique iubet ad insulas maritumamque oram tutandam.

in ipso impetu movendarum de integro rerum perculit eum praefectorum navium transitio, qui post classem ad Hiberum per pavorem desertam graviter increpiti numquam deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant.

fecerant hi transfugae motum in Tartesiorum gente, desciverantque iis auctoribus urbes aliquot, una etiam ab ipsis vi capta fuerat.

in gentem versum ab Romanis bellum est infestoque exercitu Hasdrubal ingressus agrum hostium pro captae ante dies paucos urbis moenibus Chalbum, nobilem Tartesiorum ducem, cum valido exercitu castris se tenentem adgredi statuit.

praemissa igitur levi armatura, quae eliceret hostis ad certamen, equitum partem ad populandum per agros passim dimisit, et ut palantis exciperent.

simul et ad castra tumultus erat et per agros fugaque et caedes; deinde undique diversis itineribus cum in castra se recepissent, adeo repente decessit animis pavor, ut non ad munimenta modo defendenda satis animorum esset, sed etiam ad lacessendum proelio hostem.

erumpunt igitur agmine e castris tripudiantes more suo, repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit.

itaque et ipse Hasdrubal collem satis arduum, flumine etiam obiecto tutum, copias subducit et praemissam levem armaturam equitesque palatos eodem recipit, nec aut colli aut flumini satis fidens castra vallo permunit.

in hoc alterno pavore certamina aliquot sunt contracta; nec Numida Hispano eques par fuit nec iaculator Maurus caetrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum praestanti.

155