The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

is ubi cum lictoribus in rostra escendit, neque duos dictatores tempore uno, quod numquam antea factum esset,

probare se dixit, neque dictatorem sine magistro equitum, nec censoriam vim uni permissam et eidem iterum, nec dictatori nisi rei gerendae causa creato in sex menses datum imperium.

quae inmoderata fors tempus ac necessitas fecerit, iis se modum impositurum: nam neque senatu quemquam moturum ex iis, quos C. Flaminius L. Aemilius censores in senatum legissent;

transcribi tantum recitarique eos iussurum, ne penes unum hominem iudicium arbitriumque de fama ac moribus senatoris fuerit; et ita in

151
demortuorum locum sublecturum, ut ordo ordini, non homo homini praelatus videretur.

recitato vetere senatu inde primos in demortuorum locum legit, qui post L. Aemilium C. Flaminium censores curulem magistratum cepissent necdum in senatum lecti essent, ut quisque eorum primus creatus erat;

tum legit, qui aediles, tribuni plebis quaestoresve fuerant; tum ex iis, qui minores magistratus cepissent, qui spolia ex hoste fixa domi haberent aut civicam coronam accepissent.

ita centum septuaginta septem cum ingenti adprobatione hominum in senatum lectis extemplo se magistratu abdicavit privatusque de rostris descendit lictoribus abire iussis, turbaeque se inmiscuit privatas agentium res,

tempus hoc sedulo terens, ne deducendi sui causa populum de foro abduceret: neque tamen elanguit cura hominum ea mora, frequentesque eum domum deduxerunt.

consul nocte insequenti ad exercitum redit non facto certiore senatu, ne *omitiorum causa in urbe retineretur.