Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum amissum profecto tandem ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp. Carvilius, cum longa oratione non patrum solum inopiam sed paucitatem civium, ex quibus in patres legerentur,

conquestus esset, explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magnopere se suadere dixit, ut ex singulis

150
populis Latinorum binis senatoribus, quibus patres Romani censuissent, civitas daretur atque ei in demortuorum locum in senatum legerentur.

sententiam haud aequioribus animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt;

et cum fremitus indignantium tota curia esset, et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis virum diceret, ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset, quem Latinum in curia vidisset, eum sua manu se inter fecturum,

Q. Fabius Maximus numquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit, quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum, quod insuper sollicitaret eos.

unius hominis temerariam vocem silentio omnium extinguendam esse et, si quid umquam arcani sanctive ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliviscendum, pro indicto habendum esse.

ita eius rei oppressa mentio est. dictatorem, qui censor ante fuisset vetustissimusque ex iis, qui viverent, censoriis esset, creari placuit, qui senatum legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum iusserunt.

qui ex Apulia relicto ibi praesidio cum magnis itineribus Romam redisset, nocte proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus consulto sine magistro equitum dictatorem in sex menses dixit.

is ubi cum lictoribus in rostra escendit, neque duos dictatores tempore uno, quod numquam antea factum esset,

probare se dixit, neque dictatorem sine magistro equitum, nec censoriam vim uni permissam et eidem iterum, nec dictatori nisi rei gerendae causa creato in sex menses datum imperium.