Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Hannibal Acerris direptis atque incensis cum a Casino dictatorem Romanum legionesque * nimis accipi nuntiassent, ne quis tumultus tam propinquis hostium castris Capuae quoque oreretur, exercitum ad Casilinum ducit.

Casilinum eo tempore quingenti Praenestini habebant cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat.

hi non confecto Praeneste ad diem dilectu serius profecti domo cum Casilinum ante famam adversae pugnae venissent et, allis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino cum satis magno agmine irent, avertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnae.

ibi cum dies aliquot suspecti Campanis timentesque cavendis ac struendis in vicem insidiis traduxissent, ut de Capuae defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis nocte oppidanis partem urbis, quae cis Volturnum est — eo enim dividitur amni — , occupavere;

idque praesidii Casilini habebant Romani. additur et Perusina cohors, homines quadringenti sexaginta, eodem nuntio, quo Praenestini paucos ante dies, Casilinum conpulsi.

et satis ferme armatorum ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda erat; penuria frumenti, nimium etiam ut videretur hominum, efficiebat.

Hannibal cum iam inde procul esset, Gaetulos cum praefecto nomine Isalca praemittit ac primo, si fiat conloquii copia, verbis benignis ad portas aperiundas praesidiumque accipiendum perlicere iubet, si in pertinacia perstent, vi rem gerere ac temptare, si qua parte invadere urbem possit.

ubi ad moenia

145
adcessere, quia silentium erat, solitudo visa; metuque concessum barbarus ratus moliri portas et claustra refringere parat,

patefactis repente portis cohortes duae, ad id ipsum instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque hostium faciunt.

ita primis repulsis Maharbal cum maiore robore virorum missus nec ipse eruptionem cohortium sustinuit.