Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque novam transeant, parum constare.

ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum Marcellum Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque, quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram, ni subveniatur;

concedendo plebei senatum, ubi velint, defecturos se, ne deficere praefestinarent, effecisse.

Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum iussit, interim celari, quae secum acta essent, spemque omnem auxilii Romani.

ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Volturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montis Nolam pervenit.

sub adventum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset.

ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit — M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus — , Neapoli quoque sicut Nola omissa petit Nuceriam.

eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus, ut inermes cum singulis

141
abirent vestimentis.