Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nunc interroganti senatori, paeniteatne adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae.

respondeo” inquit “Himilconi, non desisse paenitere me belli neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare, quam finitum aliqua

138
tolerabili condicione bellum videro; nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax nova finiet.

itaque ista quae modo Mago iactavit, Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus iam laeta sint: mihi possunt laeta esse, quia res bello bene gestae, si volumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt;

nam si praetermittimus hoc tempus, quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor, ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac vana evadat.

quae tamen nunc quoque qualis est? occidi exercitus hostium mittite milites mihi. quid aliud rogares, si esses victus?

hostium cepi bina castra, praedae videlicet plena et commeatuum, — frumentum et pecuniam date.

quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? et ne omnia ipse mirer, — mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est — velim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum,

ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?”

cum utrumque Mago negasset, “Hostium quidem ergo” inquit “adhuc nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum quidve spei habeat, scire velim.”

cum id nescire Mago diceret, “ facilius scitu est” inquit. “ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse adlatum ad vos est?”

cum id quoque negasset, “Bellum igitur” inquit “tam integrum habemus, quam habuimus, qua die Hannibal in Italiam est transgressus.

quam varia victoria priore Punico bello fuerit plerique, qui meminerimus, supersumus. numquam terra marique magis prosperae res nostrae visae sunt, quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt: Lutatio

et Postumio consulibus devicti ad insulas sumus. quod si, id quod di omen avertant, ,

139
nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem speratis, cum vincemur, quam nunc, cum vincimus, dat nemo?

ego, si quis de pace consulet seu ferenda hostibus seu accipienda, habeo, quid sententiae dicam; si de iis, quae Mago postulat, refertis, nec victoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse.”

multos movit Hannonis oratio; nam et simultas cum familia Barcina leviorem auctorem faciebat, et occupati animi praesenti laetitia nihil, quo vanius fieret gaudium suum, auribus admittebant, debellatumque mox fore, si adniti paulum voluissent, rebantur.