Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

respondeo” inquit “Himilconi, non desisse paenitere me belli neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare, quam finitum aliqua

138
tolerabili condicione bellum videro; nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax nova finiet.

itaque ista quae modo Mago iactavit, Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus iam laeta sint: mihi possunt laeta esse, quia res bello bene gestae, si volumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt;

nam si praetermittimus hoc tempus, quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor, ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac vana evadat.

quae tamen nunc quoque qualis est? occidi exercitus hostium mittite milites mihi. quid aliud rogares, si esses victus?

hostium cepi bina castra, praedae videlicet plena et commeatuum, — frumentum et pecuniam date.

quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? et ne omnia ipse mirer, — mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est — velim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum,

ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?”

cum utrumque Mago negasset, “Hostium quidem ergo” inquit “adhuc nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum quidve spei habeat, scire velim.”