Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si, me dius fidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus, cum indigni ut redimeremur vobis visi simus.

rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captivi; sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis. redeam ego in patriam trecentis nummis non aestimatus civis?

suum quisque animum habet, patres conscripti. scio in discrimine esse vitam corpusque meum: magis me famae periculum movet, ne a vobis damnati ac repulsi abeamus; neque enim ros pretio pepercisse homines credent.”

ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quae in comitio erat, clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes, ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent.

feminas quoque metus ac necessitas in foro turbae virorum inmiscuerat. senatus summotis arbitris consuli coeptus.

ibi cum sententiis variaretur, et alii redimendos de publico, alii nullam publice inpensam faciendam nec prohibendos ex privato redimi,

si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cavendum populo censerent,

tum T. Manlius Torquatus,

121
priscae ac nimis durae, ut plerisque videatur, severitatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur:

“si postulassent legati pro iis, qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem;

quid enim aliud admonendi essetis, ut morem traditum a patribus ad rem militarem exemplo servaretis? nunc autem, cum prope gloriati sint, quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis, qui Venusiam Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt, ignorare patiar.

atque utinam haec, quae apud vos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignaviae cuiusque et virtutis, aut unus saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis, non captivi in hostium potestate essent.

sed cum, fessis pugnando hostibus, tum victoria laetis et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et septem milia armatorum erumpere etiam per confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi voluerunt.

nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra sineret, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem pervenire in tuta loca, in sociorum urbes posse.

si, ut avorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si, ut nobis adulescentibus priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis voluntariis, cum ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostis, dixit: “Moriamur, milites,

et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones,” si hoc P. Sempronius diceret, nec viros equidem nec Romanos vos ducerem, si nemo tantae virtutis extitisset comes.