Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

equidem ullius civis et commilitonis fortunae aut condicioni invideo, nec premendo alium me extulisse velim: ne illi quidem, nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod praemium est, qui plerique inermes ex acie fugientes non prius quam Venusiae aut Canusi constiterunt, se nobis merito praetulerint gloriatique sint in se plus quam in nobis praesidii rei publicae esse.

sed et illis bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, cum beneficio vestro redempti atque in patriam restituti fuerimus.

dilectum ex omni aetate et fortuna habetis; octo milia servorum audio armari. non minor numerus noster est, nec maiore pretio redimi possumus, quam ii emuntur; nam si conferam nos cum illis, iniuriam nomini Romano faciam.

120

illud etiam in tali consilio animadvertendum vobis censeam, patres conscripti, si iam duriores esse velitis quod nullo nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis.

Pyrrho videlicet, qui hospitum numero captivos habuit? an barbaro ac Poeno, qui utrum avarior an crudelior sit, vix existimari potest?

si videatis catenas squalorem deformitatem civium vestrorum, non minus profecto vos ea species moveat, quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras.

intueri, potestis sollicitudinem et lacrimas vestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum exspectantiumque responsum vestrum. cum ii pro nobis proque iis, qui absunt, ita suspensi ac solliciti sint, quem censetis animum ipsorum esse, quorum in discrimine vita libertasque est?

si, me dius fidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus, cum indigni ut redimeremur vobis visi simus.

rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captivi; sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis. redeam ego in patriam trecentis nummis non aestimatus civis?