The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

litteris consulis praetorisque recitatis censuerunt praetorem M. Claudium, qui classi ad Ostiam

117
stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum, scribendumque consuli, ut, cum praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per rei publicae fieri posset, Romam veniret.

territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat.

L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio caesus erat, ut inter verbera expiraret.

hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire iussi sunt,

et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum, quibus precibus suppliciisque deos possent placare, et quaenam futura finis tantis cladibus foret.

interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta; inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, inbutum.

placatis satis ut rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites, quos in classem scriptos habebat, Romam, ut urbi praesidio essent, mittit;

ipse, legione classica — ea legio tertia erat — cum tribunis Teanum Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae, paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit.

inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti. Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septemdecim et quosdam praetextatos scribunt. quattuor ex his legiones et mille equites effecti.

item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt. arma, tela, alia parari iubent et vetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque.

et formam novi dilectus inopia liberorum capitum ac

118
necessitas dedit: octo milia iuvenum validorum ex servitiis prius sciscitantes singulos, vellentne militare empta publice armaverunt.

hic miles magis placuit cum pretio minore redimendi captivos copia fieret.