Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum privatae quoque per domos clades vulgatae sunt, adeoque totam opplevit luctus, ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers fuerat.

itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus.

ceterum cum sedato tumultu revocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore, regnum Hieronis a classe Punica vastari;

cui opem inploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse alia classem ad insulas stare paratam instructamque,

ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur. itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri vellent.

litteris consulis praetorisque recitatis censuerunt praetorem M. Claudium, qui classi ad Ostiam

117
stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum, scribendumque consuli, ut, cum praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per rei publicae fieri posset, Romam veniret.

territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat.

L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio caesus erat, ut inter verbera expiraret.

hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire iussi sunt,

et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum, quibus precibus suppliciisque deos possent placare, et quaenam futura finis tantis cladibus foret.

interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta; inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, inbutum.