Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum in hanc sententiam pedibus omnes issent, summotaque foro per magistratus turba patres diversi ad sedandos tumultus discessissent, tum litterae a C. Terentio consule allatae sunt:

L. consulem exercitumque caesum; sese Canusii esse, reliquias tantae cladis velut ex naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse inconpositorum inordinatorumque; Poenum sedere ad Cannas, in captivorum — ;

pretiis praedaque alia nec victoris animo nec magni ducis more nundinantem.

tum privatae quoque per domos clades vulgatae sunt, adeoque totam opplevit luctus, ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers fuerat.

itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus.

ceterum cum sedato tumultu revocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore, regnum Hieronis a classe Punica vastari;

cui opem inploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse alia classem ad insulas stare paratam instructamque,

ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur. itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri vellent.